monumenta.ch > Augustinus > 87
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXVI. SERMO <<<    

IN PSALMUM LXXXVII. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: Pro melech ad respondendum. Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias iam quid nobis videretur diximus : et, filiis Core, usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, in finem; sed quod sequitur, Pro melech ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Pro melech autem, latine pro choro dici potest: melech enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo, Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conotus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur, Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius : hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Ioannes, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere : hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in charitate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si charitatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest. Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur filiis Core, id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus; quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est, Core. Et hic est intellectus Aeman Israelitae : quod in tituli huius ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur, Frater eius. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis eius intelligunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed eius gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est : sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat. Iam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.
2 Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. Oravit enim et Dominus, non secundum formam Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est. Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus orationis in conspectu Dei, acceptatio eius est; inclinatio auris Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est, Intret in conspectu tuo oratio mea; idipsum est, Inclina aurem tuam ad precem meam.
3 Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tanquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in eius passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit : et evangelista, Assumpto, inquit, Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et nuestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait illis, Tristis est anima mea usque ad mortem. Haec futura praevidens Propheta, psalmi huiusce conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est, Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima mea; hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Iesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab eius gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus eius ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae. Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum eius passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.
4 Denique illud quod in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; etiam in isto psalmo deinceps dicitur, Deputatus sum cum descendentibus in lacum: utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tanquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. Lacum enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.
5 Factus sum, inquit, sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se insipienter liberos putabant, Omnis, ait, qui facit peccacatum, servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Hic ergo inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat; qui etiam carnem suam tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat; quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur : ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus, Alios salvos fecit, seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum; factus est, id est existimatus est, tanquam homo sine adiutorio. Tanquam vulnerati dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro : sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto, id est, ad dexteram Patris in coelo; nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tanquam homo sine adiutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adiutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adiutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Melius enim sic intelligendum existimo, quam ut id quod dictum est, Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis iusti, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est, Iustorum animae in manu Dei sunt, hoc est, habitant in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur. Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu eius expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.
6 Posuerunt me, inquit, in lacu inferiore; vel potius, in lacu infimo: sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur, Eduxisti me de lacu miseriae. In tenebrosis et in umbra mortis: posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum huius saeculi cognovit. Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intelligenda sit: an illa potius de qua scriptum est, Qui sedebant in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis; quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.
7 In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim graece positum est θυμὸς, diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent ὀργὴ, ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem θυμὸς positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est, In me confirmata est ira tua; nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo cum eius obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet, Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum videretur, adiecit, mortem autem crucis. Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo, Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt : vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me transierunt; διῆλθον enim est in graeco, non εἰσῆλθον. Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem iam ipsas passiones : quae utraque veniunt de iudicio Dei. Sed illic dictum est, Omnes super me transierunt; hic vero, Omnes super me induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intelligi voluit, super me transierunt, dixit: hic vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem, Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.
8 Longe, inquit, fecisti notos meos a me. Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est, Non novi vos. Quod vero adiungit, Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intelligi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intelligitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia foris erant discipuli eius, quando ipse intus iudicabatur? an potius, non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et idco sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab inopia. Nam quos eius oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in eius passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tanquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: 'Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus, Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore?' Quid autem his verbis vellet intelligi, evidentius expressit dicens, Vos autem estis corpus Christi et membra. Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater eius qui in coelis est, ut Petrus diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi, videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.
9 Et clamavi, inquit, ad te, Domine. Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur, Tota die expandi manus meas ad te, quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait, Expandi manus meas, crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus, Tota die? Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intelligi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis diei, quando crucifixus est, iam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio, Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus; ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait, Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intelligere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.
10 Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, eius bona opera profuerunt; ideo consequenter adiecit: Numquid mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt : et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait, Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait, Tota die expandi manus meas ad te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret : ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem. Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur, Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intelligamus, de quibus dicit Apostolus, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur, Domini est salus. Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est, Exsultavit ut gigas ad currendam viam; quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in eius Ecclesia spirituali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est, Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium; sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est, Numquid mortuis facies mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet eius ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens, 'Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum:' et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait, 'Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.' Deinde interponit Evangelista, 'Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus eum esset:' et secutus atque ipsius Domini verba coniungens, ait, 'Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo'. Supra dixerat, Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tanquam huius rei causam exponens, Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tanquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt, Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio.
11 Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit, Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura coniungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut intelligantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait, Numquid mortuis facies mirabilia? Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: 'Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate .
12 Numquid coguoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblita? Quod est, in tenebris; hoc est, in terra oblita. Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae. Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo, Non est Deus. Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: Clamavi ad te, Domine, inter passiones meas; tota die expandi manus meas ad te: id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. Nam quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam; id est, animae mortuae, cuius mors iacet sub corporis pondere? et veritatem tuam in perditione; hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? Numquid enim in tenebris huius mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, tua mirabilia et iustitia cognoscentur?
13 Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis . Ergo et hic sequitur ac dicit, Et ego ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis iam intelligendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim, Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri? Sed ad te clamavi, ut salvus essem. Quis enim me discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Domini est salus: gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus; sed, sicut scriptum est, 'Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona'! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum : quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum : sed non omnium est fides; et novit Dominus qui sunt eius. Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Iam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te; nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium iam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet te.
14 Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hoc et in illis verbis dictum est, Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti? Causa cognoscenda proposita est, non tanquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic, Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Huius tamen rei causa si diligenter advertatur, iam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tanquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius. 15.? et ipse iam Paulus tanquam electum membrum in eodem corpore positus dicat, 'Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea'. 'Utquid' ergo 'Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a iuventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum, et notos meos a miseria.' Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a iuventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit, Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra eius, ut in eis sit maior humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est, Ira Dei manet super eum. Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris eius usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die, continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus, Omnes me reliquerunt; non illis imputetur. Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio huius sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cuius nondum re, sed iam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est : nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnibus : nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humiliabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in eius benignitate manente manebimus: nec terrores eius nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt : nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXVI. SERMO <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 87